Dies Irae (День гнева)
-----Dies irae-----
Dies irae, dies illa,
solvet saeclum in favilla,
teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus.
Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura.
Cum resurget creatura
judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur
in quo totum continetur
unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit
quidquid latet apparebit:
nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus,
quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?
Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis;
salva me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae
ne me perdas illa die.
Quaerens me sedisti lassus;
redemisti crucem passus.
Tantus labor non sit cassus.
Juste Judex ultionis
donum fac remissionis
ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus:
culpa rubet vultus meus.
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti
et latronem exaudisti,
mihi qouque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.
Oro supplex el acclinis
cor contritum quasi cinis,
gere curam mei finis